- WOLFIUS Hieronymus
- WOLFIUS HieronymusOetingâ Rhaetus, familiâ nobili et antiquâ, corpore tam tenellô fuit ac infirmo, ut Pater, eum a studiis prohibiturus, sumptus ipsi ad Academias studiorum causâ profecturo negaret. Tubingae igitur Studiosis operam suam addixit, inter serviendum tamen tantum temporis suffuratus est, ut brevi Graece Latineque evaserit doctissimus. Perlustratis exin Galliae Italiaeque Academiis, Norimbergae aliquandiu haesit, postea Augustae Vindel. Bibliothecarius, et Collegii Praeses, Zonaram. Nicetam Gregoram vertit, ac Auditorum ingentem semper numerum Graecâ eruditione imbuit. Obiit A. C. 1580. aetat. 64. caelebset inops, sed Fuggerorum munisicentiâ multum adiutus. Melch. Adami Vit. Philos. Scripta eius enarrat in Elogiis Teissier.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.